- CONSUETUDINARIUM
- CONSUETUDINARIUMin Eccles. Romana dicitur, liber in quo Monasteriorum Consuetudines annotatae, Matth. Paris. in Vita Pauli Abb. Hic quoque consuetudines approbavit et conservari persuasit, quas qui videre desiderat, in Consuetudinario scriptas poterit invenire, apud Macrum in Hierolex. Voce autem Consuetudo, Regulam Monasticam seu vivendi rationem Monachorum, ab alia diversam,saepe venite docet Car. du Fresne ex Orig. Monasterii Mur. aliisque Ecclesiae Romanae Scriproribus. Hinc in Statutis antiqq. Ordin. Carthusiensis, Part. 1. c. 14. §. 15. Secundâ die et tertiâ legunter Fratribus Consuetudines post Capitulum Monachorum: voce hâc, intelliguntur Statuta sen Consuetudines eiusdem Ordinis, a Guigone II. descriptae, quarum hic titulus est; Incipiunt Capitual Consuetudinum Domim Guigonis Prioris Cartusiae. Ita Cluniacenses Consuetudines, dicuntur eiusdem Ordinis Regulae, editae primum a Bernardo Monacho, postmodum Archiepiscopo Toletano; dein ab Udalrico etc. Vide plura hanc in rem, apud Car. du Fresne, Glossar. ubi inter alia ei Consuetudinarius, est Ritualis liber, in quo Officiorum divinorum ritus formulaeque describuntur, in quo Consuetudines Conventuales et Monasticae sunte exaratae, ex Bromptono de Osmondo Sarisburiens. Episcop. Vitis Abbatum S. albani etc. quâ posteriore notione Consuetudinarium Macro, ut visum, dicitur de Consuetudinario Gallorum Iure, vide supra in voce Codex Ludovici, uti de iure simili Aragovum, infra voce forus. et de voce Consuerudo notione alia supra, in Audientia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.